Łacińskie Ogólne wprowadzenie do Mszału rzymskiego (Institutio Generalis Missalis Romani) opublikowane w osobnej broszurze w 2000 r. uległo zmianie w kilkudziesięciu miejscach w nowym Missale Romanum zaprezentowanym w Sala Stampa na Watykanie w dniu 22 marca 2002 r.
1. Cenam paschalem cum discipulis celebraturus, in qua sacrificium sui Corporis et Sanguinis insti-tuit, Christus Dominus cenaculum magnum, stratum (Lc 22, 12) parari mandavit. Quod quidem ius-sum etiam ad se pertinere Ecclesia semper est arbitrata, cum de iis statuebat, quae, in disponendis hominum animis, locis, ritibus, textibus, ad sanctissimae Eucharistiae celebrationem spectarent. Nor-mae quoque hodiernae, quae, voluntate Concilii Oecumenici Vaticani II innixae, praescriptae sunt, atque novum Missale, quo Ecclesia ritus romani in Missa celebranda posthac utetur, iterum sunt argumentum huius sollicitudinis Ecclesiae, eius fidei immutatique amoris erga summum mysterium eucharisticum, atque continuam contextamque eius traditionem, quamquam res novae quaedam in-ductae sunt, testantur.
2. Missae natura sacrificalis, a Concilio Tridentino, quod universae traditioni Ecclesiae congruebat, sollemniter asserta,1 rursus enuntiata est a Concilio Vaticano II, quod circa Missam haec significantia protulit verba: "Salvator noster in Cena novissima sacrificium eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae sponsae memoriale concrederet mortis et resurrectionis suae".2
Quod sic a Concilio docetur, id formulis Missae continenter exprimitur. Etenim doctrina, quae hac sententia, iam in antiquo Sacramentario, vulgo Leoniano nuncupato, exstante, presse significatur: "quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur",3 apte accurateque explicatur in Precibus eucharisticis; in his enim sacerdos, dum anamnesin peragit, ad Deum nomine etiam totius populi conversus, ei gratias persolvit et sacrificium offert vivum et sanctum, oblationem scilicet Ecclesiae et hostiam, cuius immolatione ipse Deus voluit placari,4 atque orat, ut Corpus et Sanguis Christi sint Patri sacrificium acceptabile et toti mundo salutare.5
Ita in novo Missali lex orandi Ecclesiae respondet perenni legi credendi, qua nempe monemur unum et idem esse, excepta diversa offerendi ratione, crucis sacrificium eiusque in Missa sacramentalem renovationem, quam in Cena novissima Christus Dominus instituit Apostolisque faciendam mandavit in sui memoriam, atque proinde Missam simul esse sacrificium laudis, gratiarum actionis, propitiato-rium et satisfactorium.
3. Mirabile etiam mysterium praesentiae realis Domini sub speciebus eucharisticis, a Concilio Vaticano II6 aliisque Ecclesiae Magisterii documentis7 eodem sensu eademque sententia, quus Concilium Tridentinum id credendum proposuerat,8 confirmatum, in Missae celebratione declaratur non solum ipsis verbis consecrationis, quibus Christus per transubstantiationem praesens redditur, sed etiam sensu et exhibitione summae reverentiae et adorationis, quae in Liturgia eucharistica fieri contingit. Eadem de causa populus christianus adducitur, ut feria V Hebdomadae sanctae in Cena Domini, et in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, hoc admirabile Sacramentum peculiarem in modum excolat adorando.
4. Natura vero sacerdotii ministerialis, quod presbyteri proprium est, qui in persona Christi sacrifi-cium offert coetuique populi sancti praesidet, in ipsius ritus forma, e praestantiore loco et munere eiusdem sacerdotis elucet. Huius vero muneris rationes edicuntur et perspicue ac fusius explanantur in gratiarum actione Missae chrismatis, feria V Hebdomadae sanctae; quo videlicet die institutio sacerdotii commemoratur. In illa enim collatio potestatis sacerdotalis per manuum impositionem facta illustratur; atque ipsa potestas, singulis officiis recensitis, describitur, quae est continuatio potestatis Christi, Summi Pontificis Novi Testamenti.
5. Sed hac sacerdotii ministerialis natura etiam aliud quiddam, magni sane faciendum, in sua luce collocatur, id est regale sacerdotium fidelium, quorum sacrificium spirituale per sacerdotum ministe-rium in unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, consummatur.9 Namque celebratio Eucharis-tiae est actio Ecclesiae universae; in qua unusquisque solum et totum id agat, quod ad ipsum perti-net, respectu habito gradus eius in populo Dei. Quo efficitur, ut etiam rationes quaedam celebrationis magis attendantur, quibus saeculorum decursu interdum est minor cura adhibita. Hic enim populus est populus Dei, Sanguine Christi acquisitus, a Domino congregatus, eius verbo nutritus, populus ad id vocatus, ut preces totius familiae humanae ad Deum admoveat, populus, qui pro mysterio salutis gratias in Christo agit eius sacrificium offerendo, populus denique, qui per Communionem Corporis et Sanguinis Christi in unum coalescit. Qui populus, licet origine sua sit sanctus, tamen per ipsam participationem consciam, actuosam et fructuosam mysterii eucharistici in sanctitate continenter crescit.10
6. Cum praecepta enuntiaret, quibus Ordo Missae recognosceretur, Concilium Vaticanum II praeter alia mandavit quoque, ut ritus nonnulli restituerentur "ad pristinam sanctorum Patrum normam",11 iisdem videlicet usum verbis ac S. Pius V in Constitutione Apostolica "Quo primum" inscriptis, qua anno 1570 Missale Tridentinum est promulgatum. Ob hanc vero ipsam verborum convenientiam notari potest, qua ratione ambo Missalia Romana, quamvis intercesserint quattuor saecula, aequalem et parem complectantur traditionem. Si autem huius traditionis ponderentur interiora elementa, intellegitur etiam, quam egregie ac feliciter prius perficiatur altero.
7. Temporibus sane difficilibus, quibus catholica fides de indole sacrificali Missae, de ministeriali sacerdotio, de reali et perpetua Christi sub eucharisticis speciebus praesentia in discrimen fuerat adducta, id S. Pii V imprimis intererat, ut recentiorem traditionem, immerito oppugnatam, servaret, minimis tantummodo ritus sacri mutationibus inductis. Re quidem vera Missale illud anni 1570 paulum admodum distat a primo omnium anno 1474 typis edito Missali, quod vicissim fideliter quidem repetit Missale temporis Innocentii PP. III. Codices insuper Bibliothecae Vaticanae, quamquam aliquot intulerant locutionum emendationes, haud tamen permiserunt, ut in illa pervestigatione "veterum et probatorum auctorum" plus quam liturgici commentarii mediae aetatis inquirerentur.
8. Hodie, contra, illa "sanctorum Patrum norma", quam sectabantur Missalis S. Pii V emendatores, locupletata est innumerabilibus eruditorum scriptis. Postquam enim Sacramentarium Gregorianum nuncupatum anno 1571 primum editum est, vetera Sacramentaria Romana et Ambrosiana critica arte saepe typis sunt divulgata, perinde ac vetusti libri liturgici Hispani et Gallicani, qui plurimas preces non levis praestantiae spiritualis, eo usque ignoratas, in conspectum produxerunt.
Traditiones pariter priscorum saeculorum, antequam ritus Orientis et Occidentis constituerentur, nunc idcirco melius cognoscuntur, quod tot reperta sunt documenta liturgica.
Praeterea progredientia sanctorum Patrum studia theologiam mysterii eucharistici lumine perfuderunt doctrinae Patrum in antiquitate christiana excellentissimorum, uti S. Irenaei, S. Ambrosii, S. Cyrilli Hierosolymitani, S. Ioannis Chrysostomi.
9. Quapropter "sanctorum Patrum norma" non postulat solum, ut conserventur ea, quae maiores nostri proximi tradiderint, sed ut comprehendantur altiusque perpendantur cuncta praeterita Ecclesiae tempora ac modi universi, quibus unica eius fides declarata est in humani civilisque cultus formis tam inter se differentibus, quippe quae vigerent in regionibus semiticis, graecis, latinis. Amplior autem hic prospectus cernere nos sinit, quemadmodum Spiritus Sanctus praestet populo Dei mirandam fidelitatem in conservando immutabili fidei deposito, licet permagna sit precum rituumque varietas.
10. Novum igitur Missale, dum testificatur legem orandi Ecclesiae Romanae, fideique depositum a Conciliis recentioribus traditum tutatur, ipsum vicissim magni momenti gradum designat in liturgica traditione.
Cum enim Patres Concilii Vaticani II asseverationes dogmaticas Concilii Tridentini iterarunt, in longe alia mundi aetate sunt locuti; qua de causa in re pastorali valuerunt afferre proposita et consilia, quae ante quattuor saecula ne praevideri quidem potuerunt.
11. Agnoverat iam Tridentinum Concilium magnam utilitatem catecheticam, quae in Missae celebratione contineretur; unde tamen colligere omnia consectaria, ad vitae usum quod attinet, nequibat. A multis reapse flagitabatur, ut sermonem vulgarem in sacrificio eucharistico peragendo usurpari liceret. Ad talem quidem postulationem, Concilium, rationem ducens adiunctorum illa aetate obtinentium, sui officii esse arbitrabatur doctrinam Ecclesiae tralaticiam denuo inculcare, secundum quam sacrificium eucharisticum imprimis Christi ipsius est actio, cuius proinde efficacitas propria eo modo non afficitur, quo fideles eiusdem fiunt participes. Idcirco firmis hisce simulque moderatis verbis edictum est: "Etsi Missa magnam contineat populi fidelis eruditionem, non tamen expedire visum est Patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur".12 Atque condemnandum esse pronuntiavit eum, qui censeret "Ecclesiae Romanae ritum, quo submissa voce pars Canonis et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari debere".13 Nihilominus, dum hinc vetuit in Missa linguae vernaculae usum, illinc animarum pastores eius in locum congruentem substituere catechesim iussit: "Ne oves Christi esuriant ... mandat sancta Synodus pastoribus et sin-gulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se vel per alios, ex his, quae in Missa leguntur, exponant atque inter cetera sanctissimi huius sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus praesertim dominicis et festis".14
12. Propterea congregatum, ut Ecclesiam aptaret ad proprii muneris apostolici necessitates hisce ipsis temporibus, Concilium Vaticanum II funditus perspexit, quemadmodum Tridentinum, didascalicam et pastoralem indolem sacrae Liturgiae.15 Et, cum nemo catholicorum esset, qui legitimum efficacemque ritum sacrum negaret lingua latina peractum, concedere etiam valuit: "Haud raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum exsistere possit", eiusque adhibendae facultatem dedit.16 Flagrans illud studium, quo hoc consultum ubivis est susceptum, profecto effecit ut, ducibus Episcopis atque ipsa Apostolica Sede, universae liturgicae celebrationes quas populus participaret, exsequi liceret vulgari sermone, quo plenius intellegeretur mysterium, quod celebraretur.
13. Verumtamen, cum linguae vernaculae usus in sacra Liturgia instrumentum sit, quamvis magni momenti, quo apertius exprimeretur catechesis mysterii, quae in celebratione continetur, Concilium Vaticanum II admonuit praeterea, ut aliqua Tridentini praescripta, quibus non omnibus locis erat obtemperatum, ad exitum deducerentur, veluti homilia diebus dominicis et festis habenda17 et facultas inter ipsos sacros ritus quasdam monitiones intericiendi.18
Potissimum vero Concilium Vaticanum II, a quo suadebatur "illa perfectior Missae participatio, qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem sacrificio Corpus dominicum sumunt",19 incitavit, ut aliud optatum Patrum Tridentinorum in rem transferretur, ut scilicet ad sacram Eucharistiam plenius participandam "in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent".20
14. Eodem quidem animo ac studio pastorali permotum, Concilium Vaticanum II nova ratione expendere potuit institutum Tridentinum de Communione sub utraque specie. Etenim, quoniam hodie in dubium minime revocantur doctrinae principia de plenissima vi Communionis, qua Eucharistia sub una specie panis suscipitur, permisit interdum Communionem sub utraque specie, cum scilicet, per declaratiorem signi sacramentalis formam, opportunitas peculiaris offerretur altius intellegendi mysterii, quod fideles participarent.21
15. Hoc pacto, dum fida permanet Ecclesia suo muneri ut magistrae veritatis, custodiens "vetera", id est depositum traditionis, officium quoque explet considerandi prudenterque adhibendi "nova" (cf. Mt 13, 52).
Pars enim quaedam novi Missalis preces Ecclesiae apertius ordinat ad temporis nostri necessitates; cuius generis sunt potissimum Missae rituales et pro variis necessitatibus, in quibus traditio et novitas opportune inter se sociantur. Itaque, dum complures dictiones integrae manserunt ex antiquissima haustae Ecclesiae traditione, per ipsum saepius editum Missale Romanum patefacta, aliae plures ad hodierna requisita et condiciones accommodatae sunt, aliae, contra, uti orationes pro Ecclesia, laicis, operis humani sanctificatione, omnium gentium communitate, necessitatibus quibusdam nostrae aetatis propriis, ex integro sunt contextae, sumptis cogitationibus ac saepe ipsis locutionibus ex recentibus Concilii documentis.
Ob eandem porro aestimationem novi status mundi, qui nunc est, in vetustissimae traditionis textuum usu, nulla prorsus videbatur inferri iniuria tam venerando thesauro, si quaedam sententiae immutarentur, quo convenientius sermo ipse cum hodiernae theologiae lingua concineret referretque ex veritate condicionem disciplinae Ecclesiae praesentem. Hinc dicta nonnulla, ad existimationem et usum bonorum terrestrium attinentia, sunt mutata, haud secus ac nonnulla, quae exterioris quandam paenitentiae formam prodebant aliarum Ecclesiae aetatum propriam.
Hoc denique modo normae liturgicae Concilii Tridentini pluribus sane in partibus completae et perfectae sunt normis Concilii Vaticani II, quod ad exitum perduxit conatus ad sacram Liturgiam fideles propius admovendi, qui per haec quattuor saecula sunt suscepti, praesertim vero recentiore aetate, maxime studio rei liturgicae a S. Pio X eiusque Successoribus promoto.
1 Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, 17 septembris 1562: Denz-Schönm. 1738-1759.
2 Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 47; cf. Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 3, 28; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, nn. 2, 4, 5.
3 Missa vespertina in Cena Domini, oratio super oblata. Cf. Sacramentarium Veronense, ed. L.C. Mohlberg, n. 93.
4 Cf. Prex eucharistica III.
5 Cf. Prex eucharistica IV.
6 Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 7, 47; Decr. de Pres-byterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, nn. 5, 18.
7 Cf. Pius XII, Litt. Enc. Humani generis, diei 12 aug. 1950: A.A.S. 42 (1950) pp. 570-571; Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium Fidei, diei 3 septembris 1969: A.A.S. 57 (1965) pp. 762-769; Sollemnis Pro-fessio Fidei, diei 30 iunii 1968, nn. 24-26: A.A.S. 60 (1968) pp. 442-443; S. Congr. Rituum, Instr. Eu-charisticum mysterium, diei 25 maii 1967, nn. 3 f, 9: A.A.S. 59 (1967) pp. 543, 547.
8 Cf. Conc. Oecum. Trid., Sessio XIII, 11 octobris 1551: Denz-Schönm. 1635-1661.
9 Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 2.
10 Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 11.
11 Ibidem, n. 50.
12 Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, Doctr. de SS. Missae Sacrificio, cap. 8: Denz-Schönm. 1749.
13 Ibidem, can. 9: Denz-Schönm. 1759.
14 Ibidem, cap. 8: Denz-Schönm. 1749.
15 Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 33.
16 Ibidem, n. 36.
17 Ibidem, n. 52.
18 Ibidem, n. 35, 3.
19 Ibidem, n. 55.
20 Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, Doctr. de SS. Missae Sacrificio, cap. 6: Denz-Schönm. 1747.
21 Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 55.
Łacińskie Ogólne wprowadzenie do Mszału rzymskiego (Institutio Generalis Missalis Romani) opublikowane w osobnej broszurze w 2000 r. uległo zmianie w kilkudziesięciu miejscach w nowym Missale Romanum zaprezentowanym w Sala Stampa na Watykanie w dniu 22 marca 2002 r. Wprowadzone zmiany to: skreślenie niektórych wyrazów, zastąpienie niektórych wyrazów lub zdań innymi, wstawienie niektórych zdań, pisanie pewnych wyrazów dużymi lubmałymi literami, wstawienie lub uzupełnienie niektórych przypisów, a w związku z tym zmiana ich numeracji. W jednym przypadku zmieniony został podział akapitu. Podajemy poniżej wersję tego wprowadzenia znajdującą się w Missale Romanum zaznaczając zmiany w ten sposób, że teksty skreślone są przekreślone, np. vero, a teksty nowe podkreślone i napisane czerwonym kolorem, np. etenim.
Zmiany dokonane są w następujących punktach: 29, 33, 36, 41, 42, 43, 56 (nowy przypis), 74, 77, 78, 83, 99, 105, 107 (nowy przypis), 114, 119, 120, 126, 131, 149, 167 (nowy przypis), 208, 212, 215, 237, 241, 251, 255, 256, 257, 258, 259, 264, 299, 335, 357, 360 (nowy przypis), 361 (nowy przypis), 385(inny podział akapitu), 389(oraz nowy przypis), 394.
Uzupełnona została treść następujących przypisów: 39, 56, 61, 66, 81.