Opoka - Portal katolicki
opoka.newsopoka.photo
Pekao




Wstęp i opracowanie
Justyna Łukaszewska-Haberkowa

EXAMINA NOVITIORUM
(EGZAMINY NOWICJUSZY)
JEZUITÓW Z BRANIEWA
Z LAT 1569-1574

ISBN: 978-83-7505-560-3

wyd.: WAM 2013

Wybrane fragmenty
Wstęp
Egzamin kandydacki
Pytania dodatkowe
Zasady wydania. Uwagi edytorskie
EXAMINA NOVITIORUM
Maciej Chalkovius
Jerzy Budziski
Franciszek Fabricius
Jan Urbanus
Maciej Oscziegala

EXAMINA NOVITIORUM



[1.]

Maciej Chalkovius (Calchovius, Chałkowski), przydomek Craienius, ur. 1535 lub 1536 w Krajewie na Mazowszu, został zwolniony z zakonu w 1570 w Pułtusku z powodu stanu zdrowia. Następnie został proboszczem w Uściu Zielonym koło Buczacza. Po 1592 ofiarował na planowane kolegium we Lwowie 450 złotych polskich. [L. Lukács, Catalogi, I, s. 644; J. Poplatek, Słownik XVI w.]

Modus1 practicus examinandi cum ad Societatem quis est assumendus. Ego Joannes Iacobi Astensis2 Rector Collegis Societatis Iesu Bransbergensis, examinavi Bramsbergae die 15 Iunii A. D. 1569 Matthiam Craienum Polonum iuxta sequens examen consuetum3.

Ex primo cap[ite]:

Placuit illi institutum et finis Societatis una cum aliis, quae in primo cap[ite] continentur.
Ex secundo cap[ite]:
Inter impedimenta essentialia nullum habet ex quattuor primis: de quintum dubium est, an sub illo ipsius morbus contineatur, prout stabit iudici P[atris] Provincialis, ad quem ea de re scribitur.
Ex tertio cap[ite]:
1. Vocatur Mathias Chalkovius Craienius; credit se habere annos 33 aut 34 plus minus. Patria est Miastheczko, natione Polonus.
2. Ex matrimonio legittimo natus est a parentibus catholicis, sed uterque parens defunctus est, pater ab annis 25 aut plus, mater ab annis 5. Necessaria habuerunt, coctor cervisiae erat pater et postea mater mansit in officio. 3. 4. Fratres carnales habet duos, sorores tres: frater unus colit villam, alius in patrimonio remansit; soror una vidua alia coniugata habet mollitorem; tertia virgo apud eandem manet.
5. Nunquam promisit matrimonium vere, nec filium habuit; nisi quod allectus aliquod signum dedit. Sed prudentior factus, recuperavit, neque illam cognovit; illa etiam iam maritata est, ut nullum sit ex illa periculum aut metus.
6. Nihil debet, nec obligatus aere alieno.
7. Nunquam didicit artem mechanicam, legere et scibere didicit in patria, studuit in civitatibus proximis in particularibus Virgilium, Ciceronem et dialecticam audivit.
8. Morbum habet occultum de quo dubium propositum; in manibus est cesura deformitatem habet, qua videri potest; sed nullum exercitium impedit.
9. Votum habet monasticum et peregrinationis ad S[anctam] Crucem et ad Christi sanquinem; sed in iubileo comutata sunt in alia pia opera.
10. In temera aetate libenter oravit, secrum audiebat fere quotidie genibus flexis orationes devotas, libenter legit contiones, libenter audivit; saepe cogitabat de rebus spiritualibus cum bonis libenter conversabatur, quando eorum copiam habere potuit.
11. Ante annos 8 aut 9 per biennium fere dum inter hereticos versabatur, habuit perturbationes in fide, sed ab Ecclesia non recessit, cui et Societati se et omnia quae incident iudicanda offerre vult.
12. Habuit quidem frequentes scrupulos et vexationes conscientiae, sed in omnibus vult dirigi a Societate, propterea etiam illam ingredi desiderat, ut ab illa dirigatur.
13. Decrevit omnino seculum relinquere etiam ab undecim fere annis quo votum emisit religionis et iam ab uno anno, quo de Societate instructus, cogitavit, si posset recipi, se libenter in illa servire etiam Deo. Nec remissior sed firmior effectus est.
14. Ab uno anno desiderium habuit a quodam bono viro instructus, a Societate cognoscere quid agere debeat: an ire ad monasterium ad quod propter cantum ineptus videbatur an in Societatem posset admitti et in exercitiis quasi vocem Christi intellexit. Ecce hic potest servire Deo, ut iam totus velit a Societate dependere; si ab illa posit decipi, erit optime consolatus, si etiam iudicio illius ad monasterium ire debet et recipi posit etiam se resignat. Cupit dirigi in salutem suam a nostra Societate. 15. Iudicavit sibi institutum hoc valde convenire, si posset admitti: et postulat admitti si potest fieri.
16. Ad ea quae continentur quarto et quinto cap[ite] apte respondit eique placuerunt omnia.
Omnia mihi plaucerunt et promitto me dictributurum bona mea, quaecunque post elapsum primum annum probationis praescripserit superior meus legittimus: distribuam autem pauperibus iuxta praescriptum Societatis ut institutum, quod continetur in initio capitis Examinis.
Mathias Chalkovius Craienius propria manu scripsi.



[2.]

Jerzy Budziski (Budziczki, Budicius, Budzinius, Budziiski), ksiądz, ur. 1551 w Budzisku na Podlasiu jako syn Doroty i Pawła, święcenia kapłańskie przyjął 1578 w Wilnie, śluby zakonne złożył 2 II 1593 w Poznaniu, zmarł 24 I 1596 w Jarosławiu. Pracował jako profesor teologii moralnej w Braniewie (1591-1592), prefekt szkół w Poznaniu (1593-1594), był też wicerektorem w Jarosławiu (1595-1596). [L. Lukács, Catalogi, I, s. 638; P. Rabikauskas, Medziaga, s. 312; J. Warszawski, Unicus vocationum liber, s. 73-74, 338-339]

Modus practicus examinandi cum ad Societatem admittuntur.

Ego Joannes Jacobi Astensis collegii braunsbergensis Rector examinavi Brunsbergae 21 die Junii anno 1569 Georgium Budziski pro scholastico iuxta sequens consuetum examen:

Ex primo cap[ite]:

Placuit illi institutum et finis Societatis una cum aliis quae in primo cap[ite] continentur.
Ex secundo cap[ite]:
Nullum impedimentum essentiale habuit.
1. Vocatur Georgius Budziskii annos habet 18, patria eius dicitur Budziska, nature masonus.
2. Ex matrimonio legittimo natus, habet progenitores catholicos, nullus fuit hereticus uterque adhuc vivit, ut putat. Pater vocatur Paulus Budziskii, mater Dorothea Budziska. Colunt agrum inde se sustentant et sibi ex suo labore suficiunt.
3. Subiiectus se vult superioris iudicio.
4. Habet duos fratres carnales, sorores sex. Unus frater Pultoviae dat operam litteris et alius domi laborat aut aulae servit. Sorores duae sunt coniugate, nobilibus laborant etiam in agro, reliquae quattuor sorores virgines sunt et domi cum parentibus manent.
5. Nunquam promissit matrimonium.
6. Nihil debet nec obligatus est ere alieno.
7. Nunquam didicit artem mechanicam, sed in pago quodam Kamieniecz didicit legere et scribere. Postea Pulthoviae per biennium studuit partim grammaticae partim humanitati: nihil habet.
8, 9. in 8 et 9. nihil.
10. In tenera aetate libenter oravit mane potissimum et vesperi Sacrum fere singulis diebus audivit flexis genibus, votilabat Orationem Dominicam et Salutacionem Angelicam, libenter contiones audivit, cogitavit saepe de rebus spiritualibus cum bonis semper libenter conversatus est.
11. Nihil habet et si contigeret vult se submittere Societati.
12. Si qui scrupuli orirentur vult se subiicere iudicio coram qui ipsius curam in societate habebunt.
13. Omnino decrevit saeculum relinquere et Christo in Societate servire. Habuit illud desiderium ab uno anno aut circiter nec fuit unquam in eo factus remissus causam huic desiderio dedit bona vita et conversatio patrum et fratrum pultoviensium.
14. Et si confirmatus magis fuerit in hoc suo desiderio, dum ab uno aut circiter patri Aschelmano4 aperuisset tamen etiam ante omnino desiderabat esse in Societate.
15. Iudicavit sibi valde convenire Societatis ingressum et postulavit in eandem admitti.
Ex cap[ite] quarto et octavo:
16. Ad ea quae continentur quarto et octavo cap[ite] apte respondit eique placuerunt omnia.
Omnia mihi et placuerunt et promitto me distributurum bona mea quandocumque post elapsum annum primum probationis praescripserit superior meus legittimus distribuam vere pauperibus iuxta praescriptum Societatis vel institutum quod continetur in initio quarti cap[itis] examinis.
Georgius Budziskii propria manu sub scripsit.



[3.]

Franciszek Fabricius , ksiądz, ur. 11 X 1546 w Louvain w Belgii, wstąpił do zakonu 10 IV 1569 w Gandawie, śluby zakonne złożył 25 III w Kolonii, zm. 12 XII 1597 w Fuldzie. Przybył do Braniewa z Louvain 1 VII 1569 i tu odbywał nowicjat, następnie nauczał w szkołach w Pułtusku, Wilnie i Braniewie. W 1574 wyjechał do Wiednia. [L. Lucacs, Catalogi, I, s. 664; L. Piechnik, Początki Akademii, s. 47, 106-108; P. Rabikauskas, Medziaga, s. 312, 334; J. Poplatek, Słownik XVI w.]

Ego Ioannes Iacobus Astensis Rector Examinavi Franciscum Lovaniumbus iuxta sequens examen consuetum5.
Ex primo cap[ite]:
Placuit illi institutum, et finis Societatis una cum aliis quae in primo capite continentur.
Ex secundo cap[ite]:
Nullum impedimentum essentiale habet.
Ex tertio cap[ite]:
1. Vocatur Franciscus Fabritius annos habet 21 patria est Lovanium in Brabantia6.
2. Ex legittimo matrimonio natus habuit progenitores catholicos. Cognati Lovanii mandates obst catholici sunt, noverunt, putat, illos quos Authorque ii habitant aliique [...] frequentare [...]. Quamdiu neque verti sit, patrem et matrem sequor. Nihil quam [...] Anna Carborolo [...] multa infortune [...] sunt.
3. Subducit se superiorum iudicio.
4. Habet duos fratres quorum alter [...] alter [...] est sartor; habet et 5 sorores quarum una coniuncta, altera virgo in [...].
5. 6. Respondit negative et similiter ad 6.
Didicit artem formandi panis et alia, sed non perfecte.
Cognoscit et [...] Lovanii et gramaticam et artes.
8. Saluber nisi quod in duo digiti [...].
9. [...]
12. Similiter respondit ad 12.
Omnino statuit [...] ex 14. [...]
Franciscus Lovaniumbus propria manu subscripsi.



[4.]

Jan Urbanus (Sandomiriensis, Urban, Urbani, Urbanowicz), ur. ok. 1550 w Sandomierzu jako syn Katarzyny Tresciny i nieznanego z imienia ojca, ksiądz od 1569, zm. 31 XII 1587 w Połocku. [FHL, II s. 182; V. Helk, Die Jesuiten in Dorpat 1583-1625, „Zeitschrift für Ostforschung” 12 (1963), s. 222; L. Lukács, Catalogi, I, s. 803; J. Warszawski, Unicus vocationum liber, s. 180-182, 367]

Ego Ioannes Iacobi Astensis, Rector, Examinavi Bransbergae, Prima Augusti 1569: Ioannem Infrascriptum, iuxta sequens examen7.
Ex primo cap[ite]:
Placuit illi institutum et finis Societatis una cum aliis quae in primo capite continentur.
Ex secundo cap[ite]:
1. Vocatur Ioannes Urbanus. Annos habet 19, patria est Sendomiria, natione Polonus est in Novi Polonia.
2. Ex legittimo matrimonio natus est, habuit progenitores catholicos, uterque parens mortuus est. Nomen parentis erat patris: Urbanus, matris Katherina Tresczina. Pater erat barbitonsor, mater illi serviebat in domus gubernatione, necessaria vitae habebat ex labore suo.
3. Subiicet se superioris iudicio.
4. Fratres germanos nullos habet, habet duas sorores quarum una coniugata, altera virgo apud coniugatam manens maritus sororis coniugatus est, barbitonsor.
5. 6. Nihil habet in 5. et 6.
7. Nunquam didicit artem mechanicam, sed Sendomiriae didicit legere et scribere.
8. 9. Nihil habet in 8. et 9.
10. In tenera aetate libenter oravit. Mane potissimum et vesperi genibus flexis, sepe audiebat Sacrum genibus flexis, potissimum eo tempore, quo serviebat Nuntio Apostolico. Inter orandum sepe recitabat Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam, et orationes impressas, de feria libenter audiebat conciones. Cogitabat aliquando de rebus spiritualibus, et cum bonis libenter conversabatur, quando illorum potuit habere copiam.
11. Nihil tale habet et si contingerit, vult se submittere iudicio Societatis.
12. Eodem modo respondit ad 12.
13. Omnino decrevit seculum relinquere et desideravit ante duos annos primum ordinem franciscanorum suscipere. Priusquam Societatem cognovisset, paulo post illam cognitam ingredi desideravit eorum bona vita motus, nec in eo proposito fuit remissor unquam.
14. A duobus annis a Domino prospero Nauclerio Italo audiens Societatis commendacionem propositum habuit in ea vivendi neque ab ullo de Societate ad id motus est quod nullum de Societate adhuc viderat. 15. Iudicavit valde sibi convenire Societatis ingressum, et postulavit in eandem admitti.
Ex cap[ite] quarto et octavo:
Ad ea quae continentur in quarto et octavo cap[ite] apte respondit eique omnia placuerunt.
Omnia mihi placuerunt. Ioannes Urbanus propria manu subscripsit.



[5.]

Maciej Oscziegala (Osczegała, Ostigala, Ostrzegała, Oszegala) brat zakonny, ur. 1549 w Zakroczymiu na Mazowszu jako syn Anny i Macieja, zm. 6 XI 1570 w Braniewie. [L. Lukács, Catalogi, I s. 744; J. Poplatek, Słownik XVI w.]

Ego Ioannes Iacobus Astensis, Rector Bransbergae examinavi 5 Septembris 1569 infrascriptum pro coadiutore temporali iuxta sequens examen.
Ex primo capite:
Placuit illi institutum et finis Societatis una cum aliis, quae primo capite continentur.
Ex primo cap[ite]:
Nullum impedimentum essentiale habuit.
Ex tertio cap[ite]:
1. Vocatur Mathias Oscziegala, annos natus 20 autem. Patria Zakroczim, natione Polonus Mazovius.
2. Ex matrimonio legittimo natus. Habuit progenitores catholicos. Neque patrem neque matrem habet. Pater obiit ab annis 18, mater ab annis 6 et 1. Pater vocabatur Mathias, mater Anna. Pater erat sartor et consul civitatis. Mater regebat domum, neque abundabant, neque egebant, sed vitae necessaria habebant.
3. Subiicit se et iudicium suum iudicio superioris.
4. Fratres carnales habet suos, quorum unum est haereticus, ut putat, et unam sororem. Maior natu habet uxorem, et concionator haereticus. Soror est coniugata, iunior frater est pellifex.
5. 6. Ad quantum et sextum respondet negative.
7. Est sartor. Scit legere et scribere polonice, latine quidem legit sed non intellegit.
8. 9. Nihil habet in 8 et 9.
10. In tenera aetate aliorum exemplo excitatus, libenter orabat audiebat Sacrum, et quamvis non semper certas preces dixerit, mane tamen et vesperi, et etiam interdum suspiriis, et sanctis cogitationibus Deo se solet commendare, diebus festis sacrum et concionem audiebat.
11. Nihil habet et si contingeret, vult suum iudicium submittere iudicio Societatis.
12. Quantum ad scrupulos et difficultates paratus est se suumque iudicium submittere suis superioribus.
13. Omnino decrevit saeculum relinquere, et sequi Christum, Domini consilia. Ante biennium volebat relicto saeculo fieri franciscanus, sed occurrebat impedimenta, quia non potuit satis facere in cantu et aliis. Itaque circa festum Corporis Christi, elapsum 69 Pultoviam adveniens adiecit animum ad Societatem et ab illo tempore orationis saepe incidens facit cogitatio, quod ista omnia sunt transitoria et plena periculis, quaerenda quod esse aeterna in Societate.
14. Prorsus deliberatum habet, in Societate primum servire, a nullo ad id saeculo morum asserit, nisi dum ageretur hoc saeculo desiderio Pultoviae. Aperuit se sartori, qui commendavit desiderium, illaque comendationes magis fuit confirmatus licet et diu ante propositum firmum habuisset.
15. Iudicavit sibi valde hoc institutum convenire et postulat admitti.
Ex cap[ite] quarto et sexto:
16. Ad ea quae continentur in quarto et octavo cap[ite] apte respondit eique placuerunt omnia.
Omnia mihi placuerunt et promitto me distaturum bona mea quandocunque post elapsum primum annum probationis perscripserit superior meus legittimus, distribuam vero pauperibus iuxta praescriptum Societatis vel institutum quod continentur in initio quarti cap[itis] examinis.
Mathias Oscziegala manu propria subscripsit.



PRZYPISY

1 Ponad pierwszym egzaminem drobnym pismem napisano: Examen quo examinati sunt novitii qui Brunspergae ad Societatem admissi sunt.

2 Jan Jakub Jakobi (van Asten Jacobs), ksiądz, ur. 1530 w Asten w Holandii, wstą- pił do zakonu 3 II 1563 w Kolonii, zm. 6 VI 1579 w Lowanium. W Polsce pracował do 1566 roku, był drugim rektorem kolegium w Braniewie (1566-1570), gdzie tworzył pierwszy nowicjat, a także misjonarzem w Elblągu (1567-1569). W 1571 roku wyjechał z Polski do Rzymu.

3 Dopisek: pro scholastico.

[2.]

4 Mowa o Janie Aschermannie, por. przyp. 9.

5 Dopisek: pro scholastico.

6 Pozostała część egzaminu jest zupełnie nieczytelna.

7 Dopisek: pro scholastico.

opr. ab/ab



 


Podziel się tym materiałem z innymi:


Kliknij aby zobaczyć dokumenty zawierające wybrany tag: praca Towarzystwo Jezusowe Jezuici wykształcenie wyznanie nowicjat wiek rozeznanie powołania pochodzenie rodzeństwo XVI wiek egzaminy nowicjuszy Braniewo powołanie do życia zakonnego Giovanni (Jan) Argenti Klaudiusz Akwawiwa przebyte choroby znajomość języków kolegium branieckie
 
© Fundacja Opoka 2017
Realizacja: 3W
© Fundacja Opoka 2017
Realizacja: 3W